NUMERIANUS Ludimagister

NUMERIANUS Ludimagister
NUMERIANUS Ludimagister
quâ ratione ductus incertum, relictâ Româ in Galliam profectus, Severi nomine ad colligendum exercitum se missum simulavit, sicque parus primum copias comparavit, quibus profligavit aliquos partium Albiniequites. Quod cum Severo nuntiatum esset, et revera Senatorem esse crederet, missis ad illum literis, quibus gratias ageret, laudaretque institutum, mandavit porro, ut maiores copias congregaret, quibus facile collectis multa praeclara et fortia facinora fecit, regitque χιλίας καὶ ἑπτακοσίας καὶ πεντήκοντα μυριάδας δραχμῶν, ut habet Dio, mille septingentas quinquaginta drachmarum myriades, quas Severo misit. Cumque ab his ingentibus factis ad summos posset honores divitiasque pervenite, modicô contentus, in agello quodam, quem ipsi in Galliis donavit Severus, ut reditu illius vitam tplerarot, consenuit. Vide. Ael. Spartian. in vita Severi, c. 12. et ad eum Salmasii Notas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”